Jan Tečner z Kutné Hory (Johannis Teczner de Montibus Chuttnis) činí své poslední pořízení, jehož vykonavateli určil měšťany města Jihlavy Jakše Bibenhengsta (Iax Bibenhengst) a svého? zeťe Jakše z Prahy (Iax de Praga gener). Veškeré své majetky „nad i pod zemí“ (omnia bona sua mobilia et inmobilia, que habuit sub et super terram) odkázal své manželce Anně, z nichž má Zikmundovi Marchio (Sigismundo Marscalis) vyplatit deset kop grošů a posléze také šest kop Prokopu pekaři (Procopio pistori). Svému bratru Augustinovi (Augustino fratri suo) odkázal černou suknici s černou podšívkou a kabátec, které mu má vydat zmíněná Anna.
- A: SOkA Jihlava; AM Jihlava; Úřední knihy a rukopisy; inv. č. 3 (městská kniha III radní); fol. 63rb
Testamentum Johannis Teczner de Montibus Chuttnis
Cuius testamentarii sunt Iax Bibenhengst et Iax de Praga gener ad hoc rogati specialiter et vocati, qui Iohannes testamentum suum suis in extremis disposuit in hunc modum: Primo legavit Anne sue legitime conthorali omnia bona sua mobilia et inmobilia, que habuit sub et super terram, cum eisdem faciendi et dimittendi, sicut placet, de quibusquidem bonis Sigismundo Marscalis X sexagenas grossorum solvere debet, et commisit, que eidem per ipsam Annam iam effectualiter sunt persolute demum Procopio Pistori sextem sexagenas grossorum de bonis supradictis solvere mandavit. Item Augustino fratri suo legavit unam tunicam nigri coloris nigra tela subductam cum una iopula, que eidem per Annam memoratam de facto sunt datis et assignatis. Actum feria tercia die sancti Ieronimi anno Domini Mo CCCCo XX primo.