Papež Evžen IV. (Eugenius) uděluje stodenní odpustky (centum dies de iniunctis eis penitenciis) po dobu dvou let a dvou kvadragen (duos annos et totidem quadragenas), nebo osmi či šesti dnů následujících po níže uvedených svátcích (octavarum vero et sex dierum predictorum diebus) těm věřícím, kteří na svátek svaté Anežky (in beate Agnetis) 21. ledna a jiné určené svátky navštíví farní kostel svaté Anežky (parochialis ecclesia beate Agnetis) v Ruskinovcích (ville Rusquini) v ostřihomské diecézi (Strigoniensis diocesis) a přispějí svými dary či prací svých rukou na znovuvýstabu uvedeného farního kostela, jenž byl zpustošen v důsledku nedávného vpádu českých kacířů (perfidi heretici Boemiste), a nemohl by být bez příspěvku věřících opraven.
Přepis regestovaného dokumentu
Eugenius episcopus servus servorum dei. Universis Christi fidelibus, presentes literas inspecturis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum itaque, sicut accepimus, parochialis ecclesia beate Agnetis ville Rusquini, Strigoniensis diocesis, occasione gverrarum et aliorum insultuum bellicorum, quos perfidi heretici Boemiste nuper in partibus illis exercuerunt, adeo in suis structuris et edificiis desolata sit, quod absque Christi fidelium suffragiis reparari et conservari non possit, nos cupientes, quod dicta ecclesia congruis honoribus frequentetur ac reparetur et asservetur … omnibus vere penitentibus et confessis, qui in beate Agnetis et dicte ecclesie dedicacionis festivitatibus ac … eandem ecclesiam devote visitaverint annuatim et ad eius reparacionem et conservacionem huiusmodi manus porrexerint adiutrices … duos annos et totidem quadragenas, octavarum vero et sex dierum predictorum diebus centum dies de iniunctis eis penitenciis misericorditer relaxamus …. Datum Florencie, anno … millesimo quadringentesimo tricesimosexto, sexto Kalendas aprilis, anno sexto.