IDKáča vdova ze IDVšestud (Kacza vidua de Wssestud) se vzdává ve prospěch příbuzného rybáře IDBuška (Busskoni piscatori, consanguineo suo carissimo) svých práv na dvůr s půdou a dědictvím o výnosu čtrnácti strychů (quatuordecim strichones) ve vsi IDVšestudy (in dicta villa Wssestud), a to s podmínkou věcného břemena na uvedeném majetku.
Kacza vidua de Wssestud resignavit ‒ curiam suam cum area et hereditate sua liberam, quatuordecim strichones continentem, que omnia situata sunt in dicta villa Wssestud, nec non omnia bona sua mobilia et immobilia, habita et habenda ubicunque locorum sita vel reperta, discreto viro Busskoni piscatori, consanguineo suo carissimo ‒; signanter vero condicione ista adiecta, quod ipsam circa se, quam diu vitam duxerit in humanis, foveat et tractet honeste et benigne, de victu et amictu sibi condigno iuxta eius decenciam graciose providendo.