IDHavel řečený Zelený (Gallus dictus Zeleny) uzavírá s IDProkopem Oborníkem z IDOvence (Procopius de Owenecz, dictus Obornik) dohodu ohledně sporného dvora v IDZálezlicích (in Zalezlicz), který kdysi patřil IDklášteru svatého Jiří v Praze (monasterii sancti Georgii castri Pragensis); podle ní mají na uvedeném dvoru společně hospodařit, a pokud by některý z nich zemřel, polovina dvora (ex tunc medietas) připadne jeho vdově a dětem (ad uxorem et pueros ipsius).
- A: N/A
- B: AHMP; Sbírka rukopisů; rkp. 2099; fol. 111 (kniha shořela 1945)
Anno domini et cetera XXI feria II post festum sancti Procopii ‒ Gallus dictus Zeleny ex una et Procopius de Owenecz, dictus Obornik, parte ex altera talem inter se fecerunt, ordinaverunt, disposuerunt pro curia in Zalezlicz, que fuit monasterii sancti Georgii castri Pragensis, unionem et concordiam, videlicet quod ipsi eandem curiam simul et semel debent ac tenentur tenere, excolore et omnes unanimiter ac equaliter impensis et expensis exponere, dare ac fructus et utilitates eiusdem curie concorditer per medietatem tollere et levare. In casu vero si prefatum Gallum ab hac luce migrare contigerit, ex tunc medietas ipsius debet devolvi ad uxorem et pueros ipsius Galli. Similiter si prescriptum Procopium mori contingat, ex tunc medietas ipsius curie debet devolvi post mortem ipsius ad uxorem et pueros dicti Procopii.