Bratři Jindřich, Jan a Václav ze Strašnic (Henricus, Janek et Wenceslaus fratres de Strassnicz) prodávají Mikulášovi Štuksovi ze Strašnice (Nicolao Stuks de Strassnicz) a jeho dědicům své dědictví ve Strašnicích (in Strassniczych), 1 kopa 4 grošů ročního platu s selským dvorcem (unam sexagenas quatuor grossis census annui cum curia rusticali), na němž sedí Vaček (Waczek), s poli, loukami, kuřaty, ovcemi, robotami a se všemi svobodami (cum agris, pratis, pullis, ouis, robotis et omni libertate et cetera), za 8 kop grošů (pro octo sexagenas grossorum). S tou podmínkou, že mohou vyplatit Vačka, pokud uvedenému Mikulášovi ze Strašnice a jeho dědicům odevzdají 8 kop grošů, přitom počítajíc s půlroční lhůtou.
Henricus, Janek et Wenceslaus fratres de Strassnicz protestati sunt, quod hereditatem eorum in Strassniczych, unam sexagenas quatuor grossis census annui cum curia rusticali, in qua residet Waczek, cum agris, pratis, pullis, ouis, robotis et omni libertate et cetera, cum pleno dominio, nihil juris ipsis in prefato homine reseruantes, vendiderunt Nicolao Stuks de Strassnicz et suis heredibus pro octo sexagenas grossorum integre persolutis et ei de dicta hereditate hereditarie condescenderunt. Disbrigare debent ipsimet vendentes et cum eis Jessek de Kamenicze, frater eorum, omnes in solidum et cetera. Cum ea conditione, quandocunque prefati fratres vel eorum heredes darent predicto Nicolao et suis heredibus octo sexagenas grossorum pecunia parata, quod ipse Nicolaus et sui heredes debent dictas octo sexagenas grossorum pecunia parata suscipere et dictis fratribus vel eorum heredibus de eodem homine Waczkone viceversa condescendere, recipiendo censum in eo toho polouletie et eis viceversa eum intabulare per modum fori et disbrigare, quantum solus intricaret, et non ultra. Actum feria VI ante festum Magdalene anno domini MCCCCXXXVIIo.