IDZbyněk Olešnický děkuje IDpapeži Martinovi V. za projevenou laskavost a milost, když ho jmenoval biskupem v IDKrakově (ecclesie Cracoviensi tam insigniter preficere in episcopum et pastorem). Projevuje mu svou oddanost a poslušnost, a protože jím byl nabádán k zásahu všemi prostředky proti kacířům v IDČechách (hereticorum de Bohemia), ujišťuje ho, že se společně s polským králem IDVladislavem II. Jagellem (Wladislaum regem Polonie), jeho knížaty a pány (eius principibus et baronibus), zasadí o vyhlazení vzbouřených kacířů. Zavazuje se nikdy neustat ve snaze zcela vyhladit husity a vymazat památku na ně z lidské společnosti. Slibuje se připojit k tažení krále IDZikmunda (Sigismundo Romanorum Hungarie et cetera rege) litevského velkonížete IDVytautase Kęstutaitise (Witoldo) proti zmíněných kacířům.
Beatissime pater, domine benignissime! Nec capere intellectu, nec possum amplecti racione, unde mihi hoc, qui vermis sum et non habeo, quod Vestre Sanctitati licet immeritum et indignum, tot me fauoribus et graciis pietatis dignata est prevenire et ecclesie Cracoviensi tam insigniter preficere in episcopum et pastorem. Quid igitur Sanctitati Vestrae retribuam, quid agam et quibus rependiis paruitas mea poterit respondere tante bonitati? Si graciarum acciones, quas nunc cum humilitate et deuocione cernua referre Vestre clementissime Sanctitati pro tam exuberantis gracie donis proposuero, non sufficiant tante bonitati compensare affectum, neque mihi tanta virtus uel potestas adesse poterit manenti in hac vita, ut vices non quales vellem, sed quas possem saltem reddere valerem tante bonitati. Quidquid enim oracio, devocio, humilitas, subjeccio, obsequia, seruicia, reuerencia et obsecundacio mea prevalent, illa et affectum, quem nequit lingwa stupida tanta nouitate exprimere, quamquam semper sub debiti racióne Sanctitati Vestre subsunt unamecum et omnibus meis, Sanctitati Vestre dignetur benigniter suscipere et sub alis proteccionis Sanctitati Vestre me, quem ad tantam dignitatis arcem sublimauit, et ecclesiam meam paterna benignitate misericorditer confouere, imperfeccionem autem meam, quam ad reddendas dignas grates coram Sanctitati Vestre recognosco, altissimi dignetur supplere perfeccio, qui omnibus retribuit habundanter. Ceterum Vestre Sanctitati me hortatur, ut ad extirpacionem et subuersionem hereticorum de Bohemia omnibus modis, quibus possem, serenissimum dominum Wladislaum regem Polonie, dominum nostrum graciosum, inuitarem unacum eius principibus et baronibus, talia præstando consilia, ex quibus ad eorum exterminium animus ipsius et suorum feruidius posset prouocari et cetera. Beatissime pater, semper non cessaui nec cessabo vsque, Sanctitati Sue in hoc salutifero et caro omnipotenti deo proposito consiliis meis assistere, et que excidium perpetrare huius prauitatis heretice potuerint, apud Sanctitata Suam procurare. Licet in hoc conatus omnes et studia exponit oportuna, ut hec perniciosissima et omni vituperio plena societas Hussitarum ab hominum memoria deleretur, verum quibusdam impedimentis legittimis obstantibus nequit, prout desiderii sui fuit, contra predictos hereticos potencias suarum gencium conuocare pro presenti, et cum etiam ut in futuro anno in maiori comitatu suorum exercituum uidelicet serenissimo principi Sigismundo Romanorum Hungarie et cetera rege ac inclito domino Witoldo et cetera fratribus suis carissimis accincti potenciis prefatos hereticos conterere non different, hoc quidem Serenitati Sue quottidie inest menti. Et hoc nuper reuerendissimi in Christo patris domini cardinalis Placentini, sedis apostolice legati, ipsum prevenit peticio, quam sibi nuncii apud prefatum dominum regem Hungarie et cetera huius rei expectantes negocia intimarunt, qualiter posset Sanctitati Sua per concordiam possibilem hereses et fremitus huius insanientis populi absque profluuiis sangwinis humani industrie sue racione ab alto sibi concesse benignius quietare. Quantam fecerit et facit diligenciam continue, prefati domini Sigismundus rex et cardinalis et alii plurimi, quos hoc non latuit negocium, poterint protestari. Sanctitati Vestre personam sanam et incolumem conseruare dignetur altissimus per longewm pro regimine ecclesie sue sancte et mea consolacione speciali.