Vévoda IDAlbrecht V. Rakouský coby moravský markrabě potvrzuje, že měšťan IDOlomouce (Olomucensis) IDMartin Knewssel (Martinus Knewssel) zakoupil pro sebe, své děti a dědice věčný plat 25 moravských hřiven pražských grošů na městě IDHranicích (in et super civitate Hranicz) a pro sebe, svou manželku IDMachnu (Machna) a jejich dědice plat 12 hřiven na vsi IDHejčíně (super villa Hayeczin) od opata a konventu kláštera IDHradisko (monasterii Gradicensis prope Olomuncz). Výslovně konfirmuje také listinu o této koupi.
- Vévoda IDAlbrecht V. Rakouský: [dle Posse 1910, tab. 19, č. 3: † sigillvm † alberti † dei † gracia † dvcis † avstrie et † marchionis † moravie]; přírodní; přivěšená na pergamenovém proužku
Albertus Dei gracia dux Austrie, Stirie, Karinthie et Carniole, marchio Morauie comesque Tirolis etc., notumfacimus tenore presencium universis, quod sicut fidelis noster dilectus Martinus Knewssel, civis Olomucensis, pro se, liberis et heredibus suis in et super civitate Hranicz et censualibus ibidem vigintiquinque marcas grossorum Pragensium Morauici pagamenti et duodecim marcas grossorum annui census monete et numeri predictorum pro se, Machna, eius conthorale, ipsorumque heredibus super villa Hayeczin a religiosis et devotis nobis sincere dilectis abbate et conventu monasterii Gradicensis prope Olomuncz, pro certa pecuniarum summa emit et comparavit, prout in litteris desuper confectis plenius continetur, quod nos de certa nostra sciencia ac de procerum et fidelium nostrorum consilio vendicionis et empcionis huiusmodi contractus velut marchio et dominus Morauie approbavimus, ratificavimus et confirmavimus ac tenore presencium ratificamus, approbamus et graciosius confirmamus, decernentes et volentes dictas litteras in singulis suis punctis et clausulis ac si de verbo ad verbum presentibus forent inserte, plenam habere roboris firmitatem. Harum testimonio litterarum sigilli nostri marchionalis appensione roboratarum. Datum Wienne die vicesima octava mensis ianuarii anno Domini millesimo quadringentesimo vicesimo septimo.
D(ominus) d(ux) in (con)s(silio).