z 7 stránek
Edition
290
291
292
293
294
295
Titel
296
Název:
Miscellen – Zur Geschichte der husitischen Bewegung, MVGDB 29
Autor:
Loserth, Johann
Rok vydání:
1891
Místo vydání:
Praha, Wien
Česká národní bibliografie:
Počet stran celkem:
7
Obsah:
- 290: Edition
- 296: Titel
upravit
Strana 290
— 290 — WMiscellen. I. Jut Gefdjidje ber hufitifdhen Bewegung. Mitgetheilt von Prof, Dr. I. Loferth, a) Neber die Schlacht „beim WMyjchefrav". Strages Christianorum ad Pragam. Scribere me meror vetat ac animum inquietat De strage Christianorum. per turbam hereticorum nunc exorta iuxta Pragam qualem pertulerunt plagam apud scrobes ac fossata noviter elaborata prope septa Pancracii Sancti Dei egregii. O Pancraci martyr Christi cur tuos non adiuvisti sed hos tecum maluisti esse quos nec reliquisti. O felices qui steterunt heroas suos iuverunt sed infausti servitores qui linquentes fidos mores ad mortem non perstiterunt sed terga fuge dederunt. Ibi nobiles barones clientes atque tirones cruorem suum fuderunt Pro Christo quem amaverunt nam signati tua cruce celesti fruuntur luce ob quod non esset lugendum sed pocius congaudendum ipsis qui nos preceperunt ac coronam acceperunt. Sed forsan interrogares et in temet dubitares eur iniqui propserantur et iusti male necantur? Breviter respondetur ut amplius muneretur iustus per malum oppressus ietu passionis pressens et iniquo cumuletur pena qua semper gravetur Christus suos delectores semper facit meliores dum ipsos per passionem fert ad celi mansionem

Strana 291
— 291 — Est Baptista capitatus Barnabus qroque crematus Laurencius est assatus Stephanusque lapidatus Katharina decollata et Ludmilla iugulata plures utriusque sexus quos stringebant Christi nexus pro fide mortem tulerunt et sic celos pecierunt. Quapropter Christi fideles contra Hussitas crudeles mucronem evaginate nec ipsis requiem date Vos in celis regnaturi ipsi frequenter arsuri Annis bis septem centenis superadditis vicenis a partu virginis pie omnium sanctorum die ipso die Calendarum Decembrium positarum Sunt martyres consecrati et in celis laureati Nam ibi columbe vise sunt super ipsos precise angelos Dei signantes hos ad celum deportantes sicut plurimi viderunt et testes horum fuerunt Vere Christum imitati sexta feria necati. Requiem eternam etc. (In primo fol. cod. Olom. in chart. fol. eccles. Olom. intitul. Jura montanorum). Copie in Brünn L.-Arch. 626. b) Verse gegen die böhmischen Wiclifiten. Versus de fratribus tenebrarum. (E. cod. bibl. Un. Olm. I. g. 16.). 1 Inter mille mala vix unum scribo, Boëmi Presbyteri quid agunt, est brevis hora mihi Predicat hereticus, tria sunt peccata Boëmis Maxima que domino displicuere Deo. Est capitis sertum rubeiscum calceamentis Atque chorea patens sunt nimis ista mala Ve tibi tu fatne dum fur sis ac homicida Sacrilegus raptor, error in ore tuo Cum quo blasphemas et rumpis templa beata 10 Peritas(!) populos bella parere iubes Tu contra sanctos latras, tibi virgo Maria 5

Strana 292
292 — Quid fecit, septem quid tibi sacra nocent: Corpus precipue Christi cum dente canino Mordes hoc pedibus heu tua secta terit 15 Regni celorum claves Christus dedit illas Petro quas papa quisque deinde tenet. O quam dignus homo tanto quam Christus honore Magnificavit et hunc tu reprobare cupis. Cur hec contempnis, que patres sustinuere 20 Ut possent per ea glorificare Deum Ante David archam saltabat rex citharizans Fecit idem Moysi leta Maria soror. Vestibus et sertis rubeis cum calceamentis Se sine peccato sepius ornat homo. 25 Hiis peiora facis infelix noxia mille Te non accusas sed tria prima gravas Sic calicem monstras, ypocrita claude camelum celas seductor, quod facis ipse scelus. Quid clamas lato plebem dum decipis ore 30 Et legem Christi te retinere spernis.1) c) Klagen des Magisters Johann Papanek über die Haeresien in Böhmen. (Magistri Johannis Papusskonis querelae de motibus Bohemiae) E cod. bibl. un. Prag. 1. G. 11. t. 3. 72. f. 1. Item nullibi pueros consumate dant ad studia, sed in- cipientes studere non terminant. 2. Item libri infiniti omnium facultatum sunt consumpti, aliqui lacerati, aliqui de terra exportati. 3. Item iam sublimantur in dominia dignitates et regimina ec- clesiastica et secularia per tyrannidem passionum secutores, qui nec se nec alios regere sciunt, sed prius viri maturi sapientes regebant communitates tam ecclesiasticas quam seculares. 4. Item antiqui viri sapientes defecerunt et deficiunt, iuvenes passionum secutores elevantur, qui nec sunt expertes consiliorum ordinum et disposicionum quia illa non viderunt neque de illis au- dierunt ideo nesciunt illa diligere neque propter carenciam illorum 1) In cod.: spuis.

Strana 293
293 — tristantur. Sed si aliquis adhuc eo senioribus superest, ille tristatur propter carenciam illorum bonorum videns mala infinita illis bonis opposita. 5. Item fama regni Boemie et honor fuit super alia regna in omnibus sic quia Boemi quocunque divert(eb)antur, honorabantur, sed iam infamantur, hereticantur et maledicuntur. 6. Item omnes virtutes sunt diminute et vicia creverunt et multo magis omnia vicia, maiorem libertatem habent quam unquam habuerunt. Fides prius inviolata iam pluribus heresibus et erroribus maculata. 7. Item prius unitas erat, iam scismata infinita et inobediencia Romani pontificis et regis et tocius Christianitatis. 8. Item caritas deficit et odium crevit et regnum in se multipliciter divisum. Vix enim invenitur una communitas consors alteri. In qualibet enim civitate oppido villa castro sunt secte et unus alteri non credit. 9. Item ubique contenciones. Nam causa solacii aliqua inci- pientes loqui statim pro opinionibus contendunt Ecce venerabile sacramentum enkaristie est sacramentum unitatis pacis et caritatis et sub illo sacramento tot sunt odio divisiones contenciones. quorum (!) non est numerus. 10. Item devocio magna periit; divinus cultus, hore canonice cessaverunt et specialiter in ecclesia Pragensi ubi prius cultus divinus nec de die nec de nocte cessavit et in omnibus ecclesiis eciam villarum. Jam ecclesie sunt viginti, que vix unum habent sacerdotem. 11. Item prius erant legitimi plebani et vicarii et iam sunt intrusi et violenti et scandalosi rebelles nullum timentes, nec scitur si sunt sacerdotes. 12. Item perierunt heremite, monachi, moniales, canonici re- gulares, cruciferi viri et mulieres devoti, qui fuerunt exemplar et speculum omnium in devocione. 13. Item festivitates dei et sanctorum non celebrant, non ieiunant, sanctos blasphemant, vitas eorum spernunt, intercessiones eorum respuunt, doctrinam sanctorum et specialiter doctorum reiciunt, canones, decreta decretales, constituciones statuta, consuetudines ec- clesie laudabiles confundunt, abiciunt et destruunt.

Strana 294
294 — 14. Item sacramenta ecclesie et eorum ritus contempnuntur. 15. Item ecclesie destructe, exuste et desolate, monasteria, capelle, altaria capelle palle ornatus ecclesie. 16. Item reliquie sanctorum destructe et specialiter imperiales, propter quas regnum habuit magnum honorem et Praga maximum lucrum. 17. Item imagines Christi et sanctorum destructe. 18. Item spoliantur mortui a suis suffragiis in operibus pietatis, quia bona pro animabus data sunt ablata. 19. Item circa matrimonium multi errores. Nam contrahunt matrimonium sacerdotes, monachi, moniales, heremite, votivi compatres affines votum habentes cum aliis, quia iuridicioa) cessavit nec sunt iudicia secularium nec spiritualium. Quilibet facit sicut sibi placet. Habeat causam iniustissimam in spiritualibus vel temporalibus, solum applicet se ad aliquam sectam forciorem, totum vincet. Ecce qualis iusticia. 20. Item bona temporalia ecclesiastica religiosorum hospitalium, sacerdotum, clericorum, magistrorum et studencium et ceterorum spiritualium per brachium seculare ablata, occupata et distracta, que sunt patrimonium Christi et pauperum et quibus usi sunt pauperes et devoti iam illis utuntur latrones et canes. Et in illis locis, ubi prius deo servierunt, iam serviunt diabolo in superbia luxuria, gula et aliis peccatis. Et in illis locis prius large dabantur elemosine, iam de illis locis spoliant et aliena diripiunt. 21. Item per communionem calicis nulla virtus, nullus honor. Nec divicie creverunt, sed vicia, confusio, inhonestas, paupertas. Dampna sunt nimis aucta, omnia peccata maiorem libertatem habent quam prius habuerunt. 22. Item superbia nimis magna et exquisita in vestimentis ut- riusque sexus, ornamenta similiter. 23. Item inobediencia, murmur contra seniores. 24. Item servi infideles, graves et rebelles. 25. Item maledicciones pessime et inaudite, iuramenta nimis alleviata et vana nominis dei assumpcio. a) recte iurisdiccio.

Strana 295
295 — 26. Item gula excessiva in cibo et potu, ita quod graviter au- diunt nomen ieiunium. 27. Item luxuria pessima, sodomia, adulterium et ceteris speciebus luxurie, quia confessionem non timent nec penitenciam condignam suscipere volunt. 28. Item avaricia, furtum, rapina, spolium. 29. Item usura pro nullo peccato reputatur, in qua laborant quasi omnes — pauperes et divites. 30. Item symonia pessima. Iam sacerdotes cum pactacione sunt mercenarii, ille ad annum, ille ad medium, ille in certis diebus conducit et pactat ex certa pecunia. 31. Item magna crudeli(ta)s et inmisericordia in pauperes. Et si iudei non essent, christiani permitterent pauperes mori antequam eis mutuarent aut accommodarent pecuniam aut aliqua necessaria. 32. Item ira, odium, homicidium. Secta sectam odit et occidit propter opiniones aut errores. 33. Item infidelitas multiplicata est nimis, sic quod vix unus alteri potest credere suam conscienciam, consilium, pecuniam, ubique timetur infidelitas et tradicio. 34. Item falsificaciones sigillorum et litterarum. 35. Item moneta excellentissima, qua usa est tota christianitas ymmo et gentilitas, ex qua maximus honor erat toti regno, iam est falsificata et post iam quasi in toto destructa, quod iam vix in- venitur antiqua moneta. Item edificia corruerunt monasteriorum, castrorum, civitatum et castellorum, que fuerunt pro magno regni decore. Item clenodia ecclesiastica et secularia, que fuerunt thesaurus regni, consumpta sunt et per ea alie provincie et civitates sunt ditate in aliis provinciis. Et super omnia concludendo et coniungendo principium cum fine occasione communionis destructa et perdita est pax regni, que prius talis erat, quod civitates et castra erant aperte de die ac de nocte, vie de die et de nocte secure, quod erat preciosissimum et delectabilissimum, de qua pace loquitur Augustinus libro de civitate dei sic inquiens: Tantum est bonum pacis etc. Hec magister Io. Papussko.

Strana 296
R iffheifungen des Vereines für Geſchichte der Dentſchen in Böhmen. XXIX. Jahrgang. Redigirt von Dr. Cudwig Scleſinger. Prag 1891. Im Selbstverlage des Vereins und in Commission bei H. Dominicus für die Oesterreichisch-Ungarische Monarchie.

- 290: Array
- 296: Array